- SEMONES
- SEMONESex illo Deorum numero, qui minorum gentium appellabantur, et ex hominibus relati in Deos: maiores scil. hominibus, minores Diis. Fulgentius de vocibus antiquis: Semones dici voluerunt Deos, quos caelô nec dignos adscriberent ob meriti paupertatem: sicut Priapus, Vertumnus: nec terrenos eos deputare vellent, per gratiae venerationem. Ovid. Fast. l. 6. v. 213.Quaerebam nonas Sanco Fidione referrem,An tibi Semo pater. ———Ubi Sancus vel Sanctus Semo dicitur non tam propriô nomine, quam quod commune et aliis esset huius generis Diis. Liv. l. 8 c. 20. Bona Semoni Sanco censuerunt consecranda. Vetus Poeta de Planetis apud Ios. Scal. l. 1. Lect. Auson. c. 19.Terque die ternos puro de vespere tollens,Semonis Dii completur circulus anno.Ubi Semo Deus Mercurius est, uti interpretatur Scaliger dictô locô. Nota autem hîc alteram in Semonis produci, quod contra naturam originis videtur. Semones enim quasi Semi-homines, quod et Lipsio visum Ant. Lect. l. 2. c. 18. Ceterum media in hominis correpta est, non producta. Sed vetustissimi Latinorum non homo, hominis, sed hemo, hemonis, dicebant, secun dâ productâ. Ennius apud Priscianum l. 6.Volturis in silvis miserum mandebat hemonem.Ubi Volturis nominativus antiquus est. Festus: hemona humana: hemonem hominem dicebant. Nic. Lloyd. In eorum tutela hominem esse olim creditum; auctorque est Augustin. de Civ. Dei l. 6. c. 9. Varronem commemorâsse ac enumerâsse Deos, a conceptione hominis et exorsum a Iano, eam seriem perduxisse usque ad decrepiti senis mortem ac Deos ad ipsum hominem pertinentes clausisse ad Naeniam Deam, quae in funeribus cantetur. Deinde coepisse ipsum Deos alios ostendere, qui pertinerent non ad ipsum hominem, sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est vestitus, victus et quaecumque alia, quae huic vitae neceslaria sunt, monstrasseque in omnibus, quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari. Sed cum libri isti interierint, omnes illos recensere impossibile est: Quantum tamen fieri pote, eorum, quorum apud Scriptores passim fit mentio, nomina atque officia congessit, atque in quatuor classes, quarum 1. Deos nascentium. 2. Deos nuptiales. 3. Deos parturientium. 4. Deos, reliquis hominum actionibus praefectos, complectitur, digessit Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. in cuius calce, catalogum quoque eorum, qui singulis humani corporis membris praeesse credebantur, subiungit ex Lilio Gyraldo Syntagm. Deor. Gent. et Hadriano Iunio Anim. l. 4. c. 12. Coeterum vocis originem ex Hebraeo arcessit Georgius Hornius et a voce Schamaiim, i. e. Caeli, ut nomen Idoli Bel Samen Phoenicibus, magnâ in veneratione habiti, i. e. Domini caeli, ita Semonum, vasi dicas Caeli filios, deducendam esse, contendit Histor. Phil. l. 1. c. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.